monumenta.ch > Victricius > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Victricius, De Laude Sanctorum, 1, 11, 3
Rogo, an alia est apud nos, alia apud alios memoratorum medela sanctorum? Quod si quidquid ubique sanctorum est, parili pietate cultores suos defendunt, purgant, tuentur, adiiciendus cultus est, non discutienda maiestas. Quod si in reliquiis non esset plenum pondus virtutis, tamen non erat bonae mentis derogare tali aliquid dignitati.